Hover the mouse over the coloured text for more information, click to go to the Pages. Hover over paintings for larger versions. Click on the Arms to go to the Heraldry pages. Click on Home in the Menu above to go to today's On This Day in History page.

Annals Dunstable 1260

Annals Dunstable 1260. 1260. In the year of grace 1260.Henry III King England 1207-1272 (52), son of John "Lackland" I King England 1166-1216, etc

Original Latin Text:

Anno gratiae MCCLX. Henry III King England 1207-1272 (52), filius John "Lackland" I King England 1166-1216, pace firmata cum rege Franciae, ibidem per longum tempus moram traxit; nec in Angliam redire curavit, donec episcopi et magnates Angliae ei literatorie mandaverunt quod reverti in Angliam properaret; quod si non faceret, ad placitum suum in Anglia non rediret. Quo audito, rex in se reversus, in Angliam rediit; sed quidam malitiosi falsis rumoribus inter patrem et filium suum Edwardum discordiam seminavervmt, asserentes quod dictus Edwardus et consiliarii sui guerram domino regi movere procurarunt; propter quod dominus rex supra modum iratus, multos milites de partibus transmarinis usque Londoniam secum adduxit; et eis ultra pontem dimissis in partibus Sureiae, ipse civitatem Londonise ingressus est, et ibi aliquandiu moram fecit, portis civitatis firmatis et seratis, apposuit custodes, ut nullus nisi ab eo licentiatus ingrederetur.
Comes vero Gloverni, et Johannes Maunsel, et quidam alii qui de concilio regis fuerunt, ad placitum suum ingressum et egressum habuerunt.
Rex vero proliibuit, ne filius suus Edwardus, nec aliquis qui de consilio suo extiterat, coram ipso venirent, dicens, "Coram me non appareat filius mens Edwardus, quia si eum videro, quin ipsum osculer me non cohibebo."
Tandem, amore paterno commotus, et magnatum precibus devictus, ipsum ad osculum pacis recepit, et regina mater sua similiter, quae, ut dicebatur, causa totius malitis extiterat.
Dum ista aguntur, quantos honores et quantas expensas, omnibus qui interesse voluerint, dominus Edwardus fecerit, lingua vix potest explicare.